- OCCA
- I.OCCAGraece βωλοκόπημα, instrumentum rusticum, de cuius usu mox. Ab occaedendo, vel occidendo, quod grandes terrae caedat glebas, Festo: ab occaecando fruges satas, i.e. sub terra occultando, Ciceroni. Aurea in minio, famil. Apelvoisin, in Gallia, tessera est, uti docet Phil. Iac. Spenerus Artis Herald. parte spec. l. 2. c. 77. §. 7. ubi de Ducis Montausierii, rebus in bello gestis et Seren. Delfini educatione incliti, insignibus. Agriculturae enim instrumenta non raro in Illustrium clypeis conspici notum: ut quod vitae genus nobilissimi olim non dedignatisunt.Vide etiam infra Rastrum. Hinc in carmine olim Flaminis Cerealis, post alios, de quibus infra voce Redarator, invocatus Occator, de quo paulo infra.II.OCCAfluv. Moscoviae, haud longe a finibus Tartarorum Precopensium exoriens, et Vorotiniam, Collugam, Cerpachum, Corsivam, Columam, Rhezaniam, Cazigorodiam et Murinam, praeterlapsus, cursu in Arctum reflexô, auctusque a Moscua, Clesma aliisque fluviss in Volgam supra Novogradum inferius abit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.